monumenta.ch > Ambrosius > 40
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 39 <<<     >>> § 41

§ 40

1 sed et forte laboriosum est; exit enim dulce de tristitia uel labore.
2 noli ergo te iactare, cum ieiunas.
3 noli gloriari, ne nihil tibi prosit ieiunium; quae enim ad ostentationem fiunt non in futurum fructum iam extendent suum, sed praesentium mercedem consumunt.
4 Helias in deserto erat, ne quis ieiunantem uideret nisi soli corui, cum pascerent.
5 Helisaeus in deserto erat, ubi non inueniretur esca nisi amara.
6 Iohannes in deserto erat, ubi solas locustas aut mei siluestre inueniret.
7 ieiunantibus epulae pio angelorum ministerio deferebantur.
8 prandebat Daniel inter ieiunantes leones.
9 ille prandebat alienum prandium.
10 ferae non tangebant suum.
11 ieiunantibus epulae uolant, prandentibus pedes uacillant: ieiunantibus de caelo manna descendit, epulantibus culpa praeuaricationis ascendit.